Sex Beauty Sex De Chili

Queen

Enea naar Schotland gezonden

Sex Beauty Sex De Chili

De Scotta hec relu digna invenit. Insulam essengliae coniunctam, in septentronem portentam, ducentz a millia psuum longitudinis, quinquanta Beauty latitudinis habentem; terram fr igidampaucarum frugum feracem, magna ex parte arboribus carentem; hsubterraneum ibi esse lapidem lphureum, quem ignis causa defodiunt; civitates Sex llos habere muros, domos magna ex parte sine calce constructas, villarum tecta de cespitibus facta, ostia rusticana corio boum claudi; vulgus pauper et incultum carnes et pisces ad saturitatem, panem pro obsonio commedere; viros statura parvos et audaces, feminas albas et venustas atque in venerem proclives; basiationes foeminarum minoris illic esse, quam manus in Italia tractationes.

Vinum non haberi, nisi importatum; equos natura gradarios omnes parvique corporis inveniri, paucis prņ semine servatis reliquos castrari solitos; neque fricari equos ferro aut ligno pecti, neque frenis regi. Ostrea illic maiora, quam in Anglia reperiri, et in his plurimos uniones. Ex Scotta in Flandriam corium, lanam, pisces salsos margaritasque ferri. Nihil Scotos audire libentius, quam vituperationes Anglorum.

Scotiam duplicem dici, alteram cultam, alteram silvestrem agro carentem; silvestres Scotos lingua uti diversa, et arborum cortices nonnunquam habere pro cibo. In Scotta non inveniri lupos; cornicem novam esse, atque iccirco arborem, in qua nidificaverit, regio fisco cedere.   Dicere quoque solitus erat Aeneas, priusquam in Scotiam perrexisset, audivisse se arbores ibi esse supra ripam fluminis, quarum poma in terram cadentia marcerent, in aquam dilapsa vivificarentur atque in aves animarentur; at cum eo venisset miraculumque cupidus investigaret, comperisse id mendacii; seu verum est, ultra in Orchades insulas relegatum. Id autem verum esse asserebat: hyemali solstitio - tunc enim illic fuit - diem non ultra quattuor horas in Scotta protendi.

Peractis rebus cum redeundum esset, e vestigio magister navis, qui eum vexerat, ad Aeneam accedens locum redeunti in navi obtulit, quem prius habuerat. Cui Aeneas non tam futuri praescius, quam preteriti periculi memor: ,,Si frustra Neptunnum" - inquit - ,,accusat, qui bis periculum incidit, quid in eum dicere oportet, qui tertio naufragium patitur? Hominum ego, quam maris experiri misericordiam malo" -, dimissoque nauta iter sibi per Angliam delegit. Nec mora, solvens a portu navis in conspectu omnium tempestate vexata collisa et submersa est, magistro, qui rediturus in Flandriam nuptias cum nova sponsa celebraturus erat, et omnibus aliis voragine maris absorptis praeter quattuor, qui arreptis quibusdam tabulis nantes evasere. Tunc se divino nutu beneficioque servatum Aeneas intelligens dissimulato habitu sub specie mercatoris per Scotiam transivit in Angliam.

Fluvius est, qui ex alto monte diffusus utramque terram disterminat; hunc cum navigio transmeasset, atque in villam magnam circa solis occasum declinasset, in domum rusticanam descendit, atque ibi cenam cum sacerdote loci et hospite fecit. Multa ibi pulmentaria et gallinae et anseres afferebantur in esum, sed neque vini neque panis quicquam aderat. Et omnes tum faemine virique villae quasi ad rem novam accurrerant, atque ut nostri vel Ethiopes vel Indos mirari solent, sic Aeneam stupentes intuebantur quaerentes ex sacerdote, cuias esset, quidnam facturus venisset, Christianamne fidem saperet. - Edoctus autem Aeneas itineris defectum, apud monasterium quoddam panes aliquot et vini rubei metretam receperat; quibus expositis maior admiratio barbaros tenuit, qui neque vinum prius neque panem album viderant. Appropinquabant autem mensae pregnantes faeminae earumque viri, attrectantes panem et vinum odorantes portionem petebant; inter quos totum erogare necessum fuit.

Cumque in secundam noctis horam cena protraheretur, sacerdos et hospes cum liberis virisque omnibus Aenea dimisso abire festinantes dixerunt se ad turrem quandam longo spatio remotam metu Scotorum fugere, qui fluvio maris refluxu decrescente noctu transire praedarique soleant; neque secum Aeneam multis orantem precibus quoquo pacto adducere voluerunt, neque faeminarum quampiam, quamvis adolescentulae et matronae formosae complures essent; nihil enim his mali facturos hostes credunt, qui stuprum inter mala non ducunt. Mansit ergo illic solus Aeneas cum duobus famulis et uno itineris duce inter centum faeminas, quae corona facta medium claudentes ignem, cannabumque mundantes noctem insomnem ducebant, plurimaque cum interprete fabulabantur.

Postquam autem multum noctis transierat, duae adulescentule Aeneam iam somno gravatum in cubiculum paleis stratum duxere, dormiturae secum ex more regionis, si rogarentur. At Aeneas non tam faeminas, quam latrones mente volvens, quos iamiam timebat affore, puellas a sese murmurantes reiecit veritus, ne peccatum admittens e vestigio praedonibus ingressis sceleris penas daret. Mansit igitur solus inter vaccas et capras, que furtim paleas ex strato suo carpentes haudquaquam dormire eum sinebant.

Post medium autem noctis latrantibus canibus et anseribus strepentibus ingens clamor factus est; tumque omnes feminae in diversum prolapsae, dux quoque itineris diffugit, et quasi hostes adessent, omnia tumultu completa. At Aeneae potior sententia visa est in cubiculo (id enim stabulum fuit) rei eventum expectare, ne si foras curreret ignarus itineris, cui primum obviasset, ei se praedam daret. Nec mora, reversae mulieres cum interprete nihil mali esse nuntiant, atque amicos, non hostes venisse; idque tum sibi continentiae premium Aeneas existimavit. Qui ubi dies illuxit, itineri se commisit, atque ad Novum Castellum pervenit, quod Caesaris opus dicunt. Ibi primum figuram orbis et habitabilem terrae faciem visus est revisere; nam terra Scotta et Angliae pars vicina Scotis nihil simile nostre habitationis habet horrida, inculta atque hyemali sole inaccessa.

Exinde Dunelmiam venit, ubi sepulchrum Venerabilis Bedae presbyteri, sancti viri hodie visitur, quod accolae regionis devota religione colunt. In Eborachum quoque descendit, magnam et populosam urbem, ubi templum est et opere et magnitudine toto orbe memorandum et sacellum lucidissimum, cuius parietes vitrei inter columnas ad medium tenuissimas colligati tenentur.

Inter equitandum comes ei unus ex iudicibus Angliae factus est, qui tunc Lundonias ad iudicium properabat. Hic omnia, quae apud Atrebatum gesta erant, quasi ignaro Aeneae referebat, multaque in cardinalem Sanctae Crucis maledicta iactabat, quem lupum ovina pelle vestitum appellabat. Quis non fortunae casus demiretur? Is Aeneam usque Lundonias securum perduxit, qui si novisset hominem, mox in carcerem coniecisset.

In Lundoniis autem comperit Aeneas interdictum regis esse, ne quis peregrinus absque litteris regis insula exiret; neque illas petere tutum videbatur. Corrupit igitur pecunia custodes portus, quod apud id genus hominum minime arduum est, quibus nihil est auro dulcius. Ex Dubla igitur Calixium navigavit, atque inde Basileam petiit, et itinere continuato Mediolanum.

Aeneas vertrekt als secretaris van de kardinaal van Santa Croce 
naar Frankrijk vertrekt en wordt door hem naar Schotland gezonden.

 De kardinaal van Santa Croce was destijds aangewezen om als apostolisch gezant naar Frankrijk te gaan en daar een vrede te arrangeren tussen de Franse koning Charles en Henry van Engeland. Met de kardinaal zag Enea voor de derde maal Milaan en de hertog van die stad; vandaar begaf hij zich naar de Monte Giove, tegenwoordig beter bekend als de Sint Bernard, om Amadeo, de nEnea naar Schotland gezondenm s u u Queen Queen Queen Sex bEnea naar Schotland gezondenk Queen Sex Queen Beauty